- GAGATES
- I.GAGATESfluv. Siciliae, in quo lapides eius nominis primum reperti: de quibus hîc infra.II.GAGATESlapis nomen habet loci et amnis Gagis Lacriae. Aiunt et in Leucola expelli mari, atque intra XII. stadia colligi. Niger est, planus, pumicosus, non multum a ligno differens, levis, fragilis, odore si teratur gravis. Fictilia ex eo inscripta non delentur. Cum uritur, odorem sulpureum reddit. Mirumque accenditur aquâ, oleo restinguitur ----- deprehendit sonticum morbum et virginitatem suffuus --- Hoc dicuntur uti Magi in ea, quam vocant, axinomantiam etc. Plin. l. 36. c. 19. Quibus paria habet Solin. c. 23. ubi de Britannia ins. Sed ad Thracium lapidem, quod aquâ accendi, oleo restingui eum, aiunt referendum: uti ad Gangitem lapidem pertinet, quod idem Plin. l. 10. c. 3. habet, ubi nihil igne deperdere eum scribit. Non solum enim gagates facile accenditur, isqueve optimus, qui facilime, sed etiam igne consumitur, eoqueve redigitur, ut in pulverem teri possit. Nec in axinomantia adhibitus est olim, sed causimomantia, ut supra diximus. Etiam, quod Solin. gagatem artritu calefactam adplicita detinere, atque succinnum, addit; falsum prorsus esse, contendit Salmas. ad eum p. 254. Vide quoqueve supra ubi de Electro.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.